Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.33.1 Cic. Fam. 10.33.4 (English) >>Cic. Fam. 10.33.5

10.33.3 itaque a Gadibus mense Aprili binis tabellariis in duas navis impositis et tibi et consulibus et Octaviano scripsi ut me faceretis certiorem quonam modo Nurimum possem prodesse rei p. sed, ut rationem ineo, quo die proelium Pansa commisit, eodem a Gadibus naves profectae sunt nulla enim post hiemem fuit ante eam diem navigatio. et ego me hercules longe remotus ab omni suspicione futuri civilis tumultus penitus in Lusitania legiones in hibernis conlocaram. ita porro festinavit uterque confligere, tamquam nihil peius timerent quam ne sine maximo rei p. detrimento bellum componeretur. sed si properandum fuit, nihil non summi ducis consilio gessisse Hirtium video.

10.33.4 nunc haec mihi scribuntur ex Gallia Lepidi et nuntiantur, Pansae exercitum concisum esse, Pansam ex vulneribus mortuum, eodem proelio Martiam legionem interisse et L. Fabatum et C. Peducaeum et D. Carfulenum ; † Hirtino is autem proelio et quartam legionem et omnis peraeque Antoni caesas, item Hirti, quartam vero, cum castra quoque Antoni cepisset, a quinta legione concisam esse ; ibi Hirtium quoque perisse et Pontium Aquilam ; dici etiam Octavianum cecidisse (quae si, quod di prohibeant! vera sunt, non mediocriter doleo); Antonium turpiter Mutinae obsessionem reliquisse sed habere equitum v legiones sub signis armatas tris et P. Bagienni unam, inermis bene multos ; Ventidium quoque se cum legione vii, viii, viiii coniunxisse ; si nihil in Lepido spei sit, descensurum ad extrema et non modo nationes sed etiam servitia concitaturum ; Parmam direptam ; L. Antonium Alpis occupasse.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.33.1 Cic. Fam. 10.33.4 (English) >>Cic. Fam. 10.33.5

Powered by PhiloLogic